Einfache Sätze:
Servae a domina vocatae non venerunt.
Servae verba dominae audientes rident.
Servus a domino reprehensus non lacrimat.
Servus dormiens a domino punitur.
Servus epistulam legens a domina reprehensus est.
Schwerere Sätze:
Pecunia apud omnes collecta hominibus miseris dabatur.
Orationibus in senatu habitis socios Catilinae necari iussit.
His verbis dictis Octavianus Brutum proelio superatum et a militibus captum necari iussit.
Britanni autem consilio Romanorum cognito eos impedire conabantur, ne navibus egrederentur.
Mox Britanni leges Romanorum secuti cum veteranis hostium in pace vivebant.
Tantam enim fiduciam victoriae habebant, ut coniuges velut testes victoriae viros proelium ingredientes comitarentur.
Hostibus impetum facientibus Horatius illos milites Romanos, qui trans Tiberim ad pontem positi erant, arma deponere ordinesque relinquere vidit.
Nunc autem non pennae collectae cera ligantur, sed homines aliis artibus aliisque machinis adiuvantur.
Homines oppida Vesuvio monte deleta reliquerunt.
Plinius ab amica petitus non dubitavit naves parare.
Non omnes homines nocte territi ex oppido discesserunt.
Nonnulli homines amicos e periculo servatos curaverunt.
Vesuvius mons multa oppida delens hominibus magnum periculum erat.
Nonnulli homines periculum sentientes ad litus properaverunt.
Vesuvius multa oppida delens saevus et crudelis est.